BLASPHEMANDI Judicium

BLASPHEMANDI Judicium
BLASPHEMANDI Judicium
ritus, occurrit in Capitulari 2. et 4. ann. 805. c. 8. et l. 3. Capit. c. 7. De clamatoribus causidicis, qui nec iudicium Scabinorum acquiescere, nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servatur, id est, ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant, etc. Est autem blasphemare iudicum idem quod flasare sententiam, h. e. hanc tamquam falsam impugnare et appellare: formula etiamnum apud Galliae Practicos recepta, Blasmer une sentence. Olim autem, qui ante Iudices litigaverat, datô Iudiciô stare, aut ab eo statim appellare tenebatur, interimque, dum alterum ex his duobus elegisset, custodiae mandabatur; qui si appellâsset, ad palatium cum apostolis in libera custodia deducebatur, donec eius causa discuteretur Car. du Fresne Glossar. De Blasphemiae crimine eiusque poena, apud Hebraeos, vide infra Excisio, apud Catalaunos voce Virga; apud alios, in Lingua.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”